Actus Apostolorum*

Caput 6: 8

Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo
(* Traductions européennes)

Glose

Stephanus,Graece; Latine,corona:qui quod praecepturus erat in re, praesagio nominis praeoccupabat: quia post crucem Christi primus martyrio coronatus est sublimiter, qui lapidatus est humiliter. Hebraice interpretatur Stephanusnorma nostra,qui primo passus, sequentibus martyribus factus est forma mori pro Christo.